VERSICOLOR Linea

VERSICOLOR Linea
VERSICOLOR Linea
inter instrumenta Venationi inservientia, concludebat saltibus feras, vel terrebat apros, vulpes, lupos, ursos, et praecipue cervos: hinc Formido Latinis dicta est. Ovid. l. 5. Fastor. v. 173.
——— Pavidos formidine cervos.
In ea alternus plumarum, contextus, vulturis inprimis ac cycni laudatus, interdum et sandyce fucabatur. Etiam ustulabantur nonnumquam plumae, ut gravi odore amplius feram terrerent, et tunc pennae odoratae dicebantur, ut paulo post videbimus. Meminit eius M. Aur. Olympius Nemesianus, Cyneg. v. 303.
Linea quin etiam, magnos circumdare saltus
Quae possit, volucresque metu concludere praedas,
Digerit annexas non una ex alite pinnas.
Unde formidatae pinnae Ovidio, l. 15. Met. fab. 43. infin. v. 475. Colorum diversitas itaque ex avium diversarum plumis fuit, Oppianus Cilix, Cyneg. l. 1. v. 156. ubi παρτὸν illam μήρινθον vocat, e sparto tortam: quemadmodum lini septum Olympius vocat ubi supra. Multicolorem namque fuisse, ex eodem, l. 4. v. 387. probatur, ubi habet:
——— πολύχροα δείματα ςθηρῶν.
Versicolores formidines seu terriculamenta ferarum.
Vide etiam v. 403. eiusdem libri. Usum istiusmodi linearum indigitat Seneca, de Clementia, l. 1. c. 12. Sic feras lineis et pinnis conclusas contine, easdem a tergo eques telis incessat; tentabunt fugam, per ipsa, quae fugerant, proculcabuntque formidinem. Et l. 2. de ira, c. 12. Nec est mirum, cum maximos ferarum greges linea pennis distincta contineat, et insidias agat, ab ipso effectu dicta formido, vanis enim vana terrori sunt. Augustinus item, de Nupt. et Concup. l. 1. Et cum verentur infamiam falsam, veram incurrunt, instar ferarum, quae circumdantur pinnis, ut cogantur in retia. Ex recentiotibus Pierius, Hierogl. l. 1. Nempe comparatum id retis genus vel ut ferae in veros casses vanô hôc terrore impellerentur, quos vicinis in locis occultabant, ut Lycophron. innuit: vel, dum latratu canum, attonitae insequentem hastatum a tergo equitem fugiebant et circum lineam vagabantur, ab occultis sagittariis certô ictu sternerentur. Nec vero in venatu solum, sed etiam in piscatu, Formidinis istiusmodi seu versicoloris lineae usum, ostendit Oppianus praefatus, Halieut. l. 4. v. 576. ubi ὀρόωσαι, videntes, inquit.
Σχοἰνους κινυμένας, ἀνεμώλια δείματ᾿ ἔχουσας,
Funes agitatos varios metus habentes.
At frequentior receptiorque in re Venatoria usus. Namque praeter citatos Lucanus, l. 3. v. 437.
———— Sic dum pavidos formidine cervos
Claudat odoratae metuentes aera pennae.
Et ambitiosius multo Ausonius, Epist. 5. ad Theonem,
An cum fratre vagos dumeta per avia cervos
Circumdas maculis et multâ indagine pinnae?
Aut suumantis apri cursum clamoribus urges,
Subsistisque fero? moneo tamen, usque recuset
Stringere fulmineo venabula cominus hosti etc.
Istiusmodi proin Versicolores lineae, ut et venabula, canesque venatici cum retibus Dianae, venationum Praesidis, statuae olim addita. Vide Thomam Dempster. Paralipom. in Rosin. l. 2. c. 8. ut et supra, vocibus Bersa Formido etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • LINEA — I. LINEA in Circo, apud Ovid. idem, quod apud Tertullian. Limes est, vide supra. Nempe olim in Circo spectabant in tabulatis stantes, quae furcis sustinebantur, Dion. Halic. l. 3. Primus Tarquinius καθέδρας ὑποςτέγους in circuitu Circi ponendas… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • VESTIS — primi hominis innocentia fuit, cui postquam iniquitas successit, vidit se nudum esse, et consutis foliis fecit sibi subligacula, Genes. c. 3. v. 7. ut sic membris minime honestis honorem circumponeret, prout loquitur Paulus 1. Corinth. c. 12. v.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • List of cutaneous conditions — This is an incomplete list, which may never be able to satisfy particular standards for completeness. You can help by expanding it with reliably sourced entries. See also: Cutaneous conditions, Category:Cutaneous conditions, and ICD 10… …   Wikipedia

  • Phintella — Phintella …   Wikipédia en Français

  • Phintella — Taxobox name = Phintella image caption = male P. versicolor image width = 250px regnum = Animalia phylum = Arthropoda classis = Arachnida ordo = Araneae familia = Salticidae subfamilia = Heliophaninae genus = Phintella genus authority = Strand,… …   Wikipedia

  • List of Salticidae species N-P — includes all described species with ascientific name starting from N to P of the spider family Salticidae as of July 13, 2008.Nagaina Nagaina Peckham Peckham, 1896 * Nagaina berlandi Soares Camargo, 1948 Brazil * Nagaina diademata Simon, 1902… …   Wikipedia

  • Evolución biológica — «Evolución» redirige aquí. Para otras acepciones, véase Evolución (desambiguación). «Evolucionismo» redirige aquí. Para otras acepciones, véase Evolucionismo (desambiguación). Parte de la serie de …   Wikipedia Español

  • VENATIO — Polluci, l. 5. ἐπιτήδευμα ἡρωικὸν καὶ βασιλικὸν καὶ πρὸς εὐσωματίαν ἅμα καὶ εὐψυχίαν ἀοκεῖ, καί ἐςτιν εἰρηνικῆς τε καρτερίας ἅμα καὶ πολεμικῆς τόλμης μελέτημα πρὸς ἀνδρείαν φέρον: Xenophonti, Cyrop. l. 1. Α᾿ληθεςτάτη τῶ πρὸς τὸν πόλεμον μελέτη,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Melasma — Classification and external resources ICD 10 L81.1 I …   Wikipedia

  • Argiope — Saltar a navegación, búsqueda ? Argiope hembra y macho Argiope appensa …   Wikipedia Español

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”